Latin
5.118 to 5.140
Augustine, De Trinitate 5.118-140
Unproofread scanNot analysed yet
an quod ex parte se novit, ex parte non novit? Sed absurdum est dicere, non cam totam scire quod scit. Non dico, Totum scit; sed quod scit, tota scit. Cum itaque aliquid de se scit, quod nisi tota non potest, totam se scit 1. Scit autem se aliquid scientem, nee potest quidquam scire nisi tota. Scit se igitur totam. Deinde quid ejus ei tam notum est, quam se vivcre? Non potest autem et mens esse, ct non vivere, quando habet eliam amplius ut intelligat: nam et animæ bestiarum vivunt, sed non intelligunt. Sicut ergo mens tota mens est, sic tota vivit. Novit autem vivere se. Totam se igitur novit. Postremo cum se nosse mens quærit, mentem se esse jam novit: alioquin utrum se quærat ignorat, et aliud pro alio fursitan quærat 2. Ficri enim potest ut ipsa non sit mens, atque ita dum mentem nosse quærit, non se ipsam quærat. Quapropter, quoniam cum quærit mens quid sit mens, novit quod se quærat, profecto novit quod ipsa sit mens. Porro si hoc in se novit quod mens cst, et tota mens est, totam se novit. Sed ecce non se noverit esse mentem, cum autem se quærit, hoc tantummodo noverit quod se quærat. Potest enim etiam sic aliud pro alio quærere, si hoc nescit: ut autem non quærat aliud pro alio, procul dubio novit quid quærat. At si nov it quid quærat, et se ipsam quærit, se ipsam utique novit. Quid ergo adhuc quxrit? Quod si ex parte se novit, ex parte autem adhuc quærit, non se ipsam, sed partem suam quærit. Cum enim ea ipsa dicitur, tota dicitur. Deinde quia novit nondum se a se inventam totam, novit quanta sit toll.