Latin
5.119 to 5.147
Augustine, De Trinitate 5.119-147
Unproofread scanNot analysed yet
XVII, 4,4). Sane caveant ne putetur Spiritus sanctus major ambobus, quia glorificat Filium quem glorificat Pater, ipsum autem nec a Patre nec a Filio scriptum est glorificari. CAPUT V. —7. Filius et Spiritus sanctus non ideo minor quia missus. Filius etiam a se ipso missus. De missione Spiritus sancti. Sed in bis convicti. ad illud se convertunt ut dicant, Major est qui mittit, quam qui mittitur: proinde major est Pater Filio, quia Filius a Patre se missum assidue commemorat; major est et Spiritu sancto, quia de illo dixit Jesus, Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Et Spiritas sanctus utroque minor est: quia et Pater eum mittit, sicut commemoravimus; et Filios, cum dicit, Si autem abiero, mittam eum ad vos. Qua in quæstione primum quæro, unde et quo! missus sit Filius. Ego, inquit, a Patre exii, et veni in hunc mundum (Id. XVI, 7, 28). Ergo a Patre exire, et venire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse evangelista dicit, In hoe mundo erat, et mundus per eum factu. est, et mundus cum non cognovit? deinde conjungit, in sua propria venit (Id. i, 10, 11). illuc utique missus est, quo venit: at si in hunc mundum missus est, quia exiit a Patre, et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat; illuc ergo missas cst ubi erat. Nam et illud quod scriplum est in propheta Deum dicere, Cælum et terran. ego impleo (Jerem, XXIII, 24); si de Filio dictum est (ipsum enim nonnulli volunt intelligi vel Prophetis vel in Prophetis locutum), quo missus est, nisi illuc ubi erat? Ubique enim erat qui ait, Coelum et terram ego impleo. Si autem de Patre dictum est, ubi esse potuit sine Verbo suo et sinc Sapientia sun, quas pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap.