Latin
5.132 to 5.151
Augustine, De Trinitate 5.132-151
Unproofread scanNot analysed yet
et si:equalis, in omnibus æqualis propter summam simplicitatem quæ in illa substantia esl. Et ideo non amplius quam tria sunt; unus diligens eum qni de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. Qua: si nihil est, quomodo Deus dilectio est? Si non est substantia, quomodo Dens substantia est? CAPUT VI. -8. Quomodo Deus substantia simplex et multiplex. Si autem quæritur quomodo simplex et multiplex sit illa substantia; animadvertenda cst primo creatura quare sit multiplex, nullo autem modo vere simplex. Et prius corpus universum utique partibus constat; ita ut sit ihi alia par; major, alia minor, et majus sit universum qunm pars quælibet aut quantalibet. Nam et coelum et terra partes sunt universæ mundanæ molis: et sola terri, et solum coelum innumerabilibus partibus constat, et in tertia sui parte minor est quam in cætera, et in dimidia minor qnam in tota; ct totum mundi corpus quod duabus plerumque partibus appellari solet, id est, cœlum et terra, utique majus est quam solum coelum ant sola terra. Et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura. Polest enim et diminuta magnitudine manere idem color et eadem figura, et eolore mutato manere eadem figura ct eadem magnitudo, et figura cadem non manente tam magnum esse et eodem modo coloratum: et quæcumque alia simnl dicuntur de corpore, possunt et simul et plura sine cæteris commutari. Ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo. Creatura quoque spiritualis, sicut est anima, cst quidem in corporis comparatione simplicior: sine comparatione autem corporis multiplex est, etiam ipsa non simplex. Nam ideo simp! icior est corpore, quia non. nole diffunditur per spatium loci, sed in unoquoqne corpore, et in loto lota est, et in qualibet ejus parte tola est;