# De Trinitate 5.15-36

Augustine, De Trinitate, 5.15 to 5.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.15

20). CAPUT II, — 4. III fidei temporalis retentione, contemplatione ac dilectione trinitas quædam, sed nondum proprie imago Dei. Quapropter, quoniam sicut scriptum est, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (I! Cor. v, '6, 7); profecto quamdiu justus ex fide vi vit (Rom. I, i7), quamvis secundum hominem interiorem vivat, licet per eamdem temporalem fidem ad veritatem nitatur, et tendat ad æterna, tamcnin ejus. dcm fidei temporalis retentione, contemplationc, dilectione, nondum talis est trinitas, ut Dei jam imago dicenda sii: ne in rebus temporalibus constituta, i. dcatur, quae constituenda est in æternis. Mens quippe humana cum fidem suam videt, qna credit quod non vide!, non aliquid sempiternum vidct. Non enim semper hoc erit, quod utique non crit, quando ista peregrinatione Mnita, qua peregrinamur a Domino, ut per fidem ambulare necesse sit, species ilIa succc* dct, per quam videbimus facie ad faciem (!Cor. XIII, i2 ): sicut modo non videntes, tamen quia credimus, Yidcre uterebimur, atque ad speciem nos per fidem perductos esse gaudebimus. Nequc enin jam fides crit, qua credantur quæ non videntur; sed species. qua vidcantur qu.p credebantur. Tunc ergo etsi vitæ hujus mortalis transactae meminerimus, et credidisse nos aliquando qUID non videbamus, memoriter recoluerimus, in præteritis atque transactis dcputabitur fides ista, non in præsentibus rebus semperque manentibus: ac per hoc eti.tm trinitas ista quæ DUnC in ejusdem fidei præsentis ac manentis memoria, contuitu, dilectione consistit, tunc transacta et præterita repcrietur esse,non permanens. Ex quo colligitur, ut si jam imago Dei est ista trinitas, etiam ipsa non in eis quæ semper sunt, sed in rebus sit habenda transeuntibus. CAPUT III. — Difficultas contra id quod mox dictum est, diluitur. Absil autcm ut cum animæ natura sit immortalis, nec ab mitio quo creata cst, unquam deinceps esse desistat, id quo nihil melius habet, non cum ejus immortalitate perduret.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
