# De Trinitate 5.16-2-31

Augustine, De Trinitate, 5.16 to 5.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.16-2

I. Ita etiam signum si quis audiat incognitum, veluti verbi alicujus sonum, quo quid significetur ignorat, cupit scire quidnam sit, id est, sonus ille cui rei commemorandae institutus sit: veluti si audiat cum dicitur temetum, et ignorans quid sit requirat. Jam itaque oportet ut noverit signum esse, id est, non esse inanem illam vocem, sed aliquid ea significari: alioquin jam notum est hoc trisyllabum, et articulatam speciem suam impressit animo per sensum arsrium: quid amplius in eo requiratur, quo I magis innotescat, cujus omnes litterae omniaque soni spatia nota sunt; nisi quia simul innotuit signum esse, Inovitque sciendi cupiditatem, cujus rei signum sit? Quo igitur amplius notum est, sed non plene notum est, eo cupit animus de illo nosse quod rcliquum est. Si enim tantummodo esse istam vocem nosset, eamque aiicujus rei signum esse non nosset, nihil jam quxreret, sensibili re, quantum poterat, sentiendo percepta. Quia vero non solum esse vocem, sed et signum esse jam novit, perfecte id nosse vult. Neque ullum perfecte signum noscitur, nisi cujus rei signum sit cognoscatur. Hoc ergo qui ardenti cura quærit ut noverit, studioque accensus insistit, num potest dici esse sine amore? Quid igitur amat? Certe enim amari aliquid nisi notum non potest. Neque enim ille istas Ires syllabas amat, quas jam notas habet. Quod si h; c in eis amat, quia scit eas significare aliquid; non inde nunc agitur, non enim hoc nosse quærit: sed in eo quod scire studet, quid amet inquirimus, quod profecto nondum novit: et propterea miramur cur ariel, quoniam firmissime novimus amari nisi nota non posse. Quid ergo amat, nisi quia novit alquc intuetur in rationibus rerurn quae sit pulchritudo doctrinæ, qua continentur notitiae signorum omnium;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
