# De Trinitate 5.17-2-28

Augustine, De Trinitate, 5.17 to 5.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.17-2

et Deum aliquando non habuisse virtutem ant sapientiam, dementis est dicere: non igitur erat tempus quando non erat Filius. a 2. Quæ ratiocinatio ad id cogit, ut dicamus Deum Patrem non esse sapientem, nisi habendo sapienuam quam genuit, nou existendo per se Pater ipsa I sapientia. Deinde si ita est, Filius quoque ipse sicut dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, videndum est utrum possit sapicntia de sapientia dici, si non est Deus Pater ipsa sapientia, sed tantum genitor sapientiæ. Quod si tenemus, cur non et magnitudinis suæ, et bonitatis, et æternitatis, ct omnipotentiæ suæ genitur sit, ut non ipse sit sua magnitudo, et sua bonitas, et sua aeternitas, et sua omnipotentia, sed ea magnitudine magnus sit quam genuit, et ea bonitate bonus, et ea æternitate æternus, et ea omnipotentia omnipotens quæ de illo nata cst, sicut non ipse sua sapientia est 2, sed ea sapientia sapiens est quæ de illo nata est? Nam illud non est formidandum, ne cogamur multos filios Dei dicere, præter adoptionem creaturae, coaeternos Patri, si magnitudinis suae genitor est, et bonitatis, et æternitatis, et omnipotentia;. Huic enim calumniæ facile respondetur, sic non effici, quia multa nominata sunt, ut ille multorum filiorum coaLternorum sit pater; quemadmodum non efficitur ut duorum sit, cum dicitur Christus Dei virtus et Dei sapientia. Eadem quippe virtus quae sapientia, et cadem sapientia quae virtus est: ita igitur ' etiam de cæteris, ut eadem sit magnitudo quæ virtus, et si qua alia, quæ vel supra commemorata sunt, vel commemorari adhuc possunt. CAPUT II.— 5. Quæ de Patre et Filio simul dicuntur, quæ non. Sed si non dicitur in se ipso nisi quod ad Filium dicitur, id est, pater, vel genitor, vei prin.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
