# De Trinitate 5.17-36

Augustine, De Trinitate, 5.17 to 5.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.17

si docet, audiendus. Laudator vero ct errans confirmat errorem, et adulans illicit in errorem. Emendabit ergo me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CIL, 5 ). CAPUT PRIMUM. — 2. Regula duplex ad intelligendas Scripturarum locutiones de Filio Dei. Locutiones triplicis generis. Quamobrem, quanquam firmissime teneamus de Domino nostro Jesu Christo, et per Scripturas disseminatam, et a doctis catholicis carumdem Scripturarum tractatoribus demonstratam tanquam canonicam regulam, quomodo intelligatur Dei Filius et æqualis Patri secundum Dei formam in qua est, et minor Patre secundum servi formam quam accepit ( Philipp. II, 6, 7); in qua forma non solum Patre, sed etiam Spiritu sancto, ncque hoc tantum, sed etiam se ipso minor inventus est, non se ipso qui fuit, sed se ipso qui est; quia forma servi accepta, formam Dei non amisit, sicut Scripturarum, quae in supcrioro libro commemoravimus, testimonia docuerunt: sunt tamen quædam in divinis eloquiis ita posita, ut ambiguum sit ad quam potius regulam referantur; utrum ad eam qua intelligimus minorem Filium in assumpta creatnra, an ad cam qua intelligimus, non quidem minorem esse Filium, sed aequalem Patri, tamen ab illo hunc esse Deum de Deo, lumen de lumine. Filium quippe dicimus Deum de Deo: Patrem autem, Denm tantum; non, de Dco. Unde manifestum est quod Filius habeat alium de quo sit, et cui Filius sit; Pater autem non Filium de quo sit babeat, sed tantum cui Pater sit. Omnis cnim filius de patre est quod est, et patri filius est: nullus autem pater de filio est quod est, sed filio pater est. Quandam itaque ita ponuntur in Scripturis de Patre et Filio, ut indicent unitatem æqualitatemque substantiæ, sicuti est, Ego et Pater unum sumus (Joan.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
