# De Trinitate 5.173-195

Augustine, De Trinitate, 5.173 to 5.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.173

CAPUT VII. — 9. Philosophorum opiniones de animæ substantia. Error opinantium animam esse corpoream, non venit ex eo quod anima eorum notitiæ desit, sed quod alienum quiddam adjungant. Invenire quid. Cum ilaque se tale aliquid putat, corpus csse sc putat. Et quia sibi bene conscia est principatus sui quo corpus regit; hinc factum est ut quidam quærerent quid corporis amplius valeret in corpore, et hoc esse mentem, vel omnino totam animam existimarent1. Itaque alii sanguinem, alii cerebrum, alii cor, non sicut Scriptura dicit, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo (Psal. IX, CX, et CXXVII; Deut. VI, 5, et Matth. XIII, 37): hoc enim abutendo vel transferendo vocabulum ducitur a corpore ad animam: sed ipsam omnino particulam corporis quam in visceribus dilaniatis videmus, eam esse putaverunt. Alii ex minutissimis individuisque corpusculis, quas atomos dicunt, concurrentibus in se atque cohærentibus, eam confici crediderunt. Alii aerem, alii ignem substanliam ejus esse dixerunt. Alii eam nullam esse substantiam, quia nisi corpus nullam substantiam poterant cogitare, et eam corpus esse non inveniebant: sed ipsam temperationem corporis nostri vel compagem primordiorum, quibus ista caro tanquam connectitur, esse opinati sunt. Eoque hi omnes eam mortalem esse senserunt, quia sivc corpus esset, sive aliqua compositio corporis, non posset utique immortaliter permanere. Qui vero rjus substantiam vitam quamdam nequaquam corporcam; quandoquidem vitam omne vivum corpus animantem ac vivificantem esse repererunt; consequenter et immortalem, quia vita carere vita non potest, ut quisque potuit, probare conati sunt. Nam de quinto illo nescio quo corpore, quod notissimis quatuor hujus mundi elementia quidam conjungentes, hinc animam esse dixerunt, hoc loco diu disserendum non puto. Aut enim hoc vocant corpus quod nos, cujns in loci spatio pars toto minor est, et in illis annumerandi sunt qui men.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
