# De Trinitate 5.28-2-39

Augustine, De Trinitate, 5.28 to 5.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.28-2

tamen sic una et singularis apparet, ul duo quædam esse non inveniantur nisi judicante ratione, qua intelligimus aliud esse illud quod in memoria manet, etiam cum aliunde cogitamus, ct aliud fieri cum recordamur, id cst, ad memoriam redimus, et illic invenimus eamdem spcciem. Quæ si jam non ibi esset, ita oblitos nos esse diceremus, ut omnino recolere non possemus. Si autem acics recordantis non formaretur ex ea re quae erat in memeria, nullo modo fieret visio cogitantis: sed utriusque conjunctio, id cst, cjus quam memoria tenet, et cjus quæ inde exprimitur ut formetur acies recordantis quia simillimae sunt, veluti unam facil apparere. Cum autem cogitantis acies aversa inde fuerit, atque id quod in memoria cernebatur destiterit inlucri, nibil formae quæ impressa erat in eadem acie remanebit: atque inde formabitur, quo rursus conversa fuerit ut alia cogitatio fiat. Manct tamen illud quod rcliquit in mcmoria, quo rursus cum id recordamur convertatur, et conversa formetur, atque unum cum eo fiat unde formatur. CAPUT IV. — 7. Quomodo fit hœc unitas. Voluntas vero illa quæ Inc atque illac fert et refert aciem formandam, conjungitque formatam, si ad interiorem phantasiam tola confluxerit, atque a præsentia corporum quæ circumjacent sensibus, atquo ab ipsis SCIIbibus corporis, animi aciem omnino averterit, atque ad cam quæ intus cernitur imaginem penitus cenverterit; tanta offenditur similitudo specici corporalis expressa ex mcmoria, ut nee ipsa ratio discernere sinatur, utrum foris corpus ipsum videatur, an intus tale aliquid cogitctur. Nam interdum homines nimia cogitationc rerum visibilium vel illecti, vel territi, etiam ejusmodi repente voces cdiderunt, quasi revera in mendis talibus actionibus sive passionibus versarentur. Et memini me audisse a quodam, quod tam expressamet quasi solidam speciem feminei corpoi is ill cogitando cernere soleret, ut ei se quasi inisceri sentiens, etiam genitalibus flueret.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
