# De Trinitate 5.28-50

Augustine, De Trinitate, 5.28 to 5.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.28

Non autcm verius est Pater et Filias simul, quam singulus Pater, aut singulus Filius. Non igitur majus aliquid utrumque simul, quam singultum corum. Et quoniam æque vere est etiam Spiritus sanctus, net Pater et Filius simul majus aliquid est quam ipse, quia nec verius est. Pater quoque et Spiritus sanctus simul, quoniam veritate non superant Filium; nnn enim,prius sunt; nec magnitudine superant. Atque ita Filius et Spiritus sanctus simul tam magnum aliquid sunt quam Pater solus, quia tam vere sunt. Sic et ipsa Trinitas tam magnum est, quam unaquæque ibi persona. Non enim ibi major est, quæ verior non est, ubi est ipsa veritas magnitudo. Quia in eg. sentia veritatis, hoc est verum esse quod est esse; et hoc est esse quod est magnum esse: hoc est ergo magnum esse, quod verum esse. Quod igitur ibi æque verum est, etiam æque magnum sit necesse est. CAPUT II. — 3. Respuenda omnis corporatis cogitatio, ut Deus capiatur quomodo Deus est veritas. In corporibns autcm ficri potest ut æque verum sit hoc aurom atque illud, sed majus hoc sit quam illud, quia non eadem ihi est magnitudo qu:c veritas; aliudque illi est aurum esse, aHud magnum esse. Sic et in animi natura, secundum quod dicitur magnus animus, non secundum hoc dicitur vcrus animns. Animum enim,'cruri habet etiam qui non est magnanimus: quandoquidem corporis et animi essentia, non est ipsius veritatis essentia, sicut est Trinitas Deus unus, solus, magnus, verus, verax, veritas. Quem si cogitare conamur, quantum sinit et donat, nullus cogitetnr per locorum spatia contactus aut complexus, quasi trium corporum; nulla compago juncturæ, sicut tricorporcm. Geryonem fabulæ ferunt: sed quidquid animo tale occurrerit, ut majus sit in tribus qnam in, singulis, minusque in uno quam in duobus, sine u'la dubitatione respuatur: ila enim respuitur omne corporcum.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
