Latin
5.29 to 5.38
Augustine, De Trinitate 5.29-38
Unproofread scanNot analysed yet
cipium ejus; si etiam gignens ei quod de se gignit. consequenter principium est; quidquid autem aliud dicitur, cum Filio dicitur, vel potius in Filio, sive magnus ea magnitudine quam genuit, sive justus ea justitia qnam genuit, sive bonus ea bonitate quam genuit, sive potens ea potentia vel virtute quam genuit, sive sapiens ea sapientia quam genuit: magnitudo autem ipsa non dicitur Pater, sed magnitudinis generator: Filius vero sicut in se ipso dicitur Filius, quod non cum Patre dicitur, sed ad Patrem, non sic et in se ipso magnus, sed cum Patre cujus ipse magnitudo est: sic et sapiens cum Patre dicitur, cujus ipse sapientia est; sicut ille sapiens cum Filio, quia ea sapientia sapiens est quam genuit: quidquid ergo ad se dicuntur, non dicitur alter sine altero, id est, quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur. Si hæc ita sunt, jam ergo nec Dens est Pater sine Filio, nec Filius Deus sine Patre, sed ambo simul Deus, E'quod dictum est, In principio erat Verbum; in Patre erat Verbum, intelligitur: aut si in principio sic dictum est, ac si diceretur, Ante osnnia; quod sequitur, Et Verbum erat apud Deum, Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater ct Filius, tanquam ambo unum Verbum (sic enim Verbum quomodo Imago, non autem Pater et Filius simul ambo imago, sed Filius solus imago Pati is, quemadmodum et Filius: non enim ambo simul filius): quod vero adjungitur, Et Verbum erat apud Deum; multum est ut sic intelligatur, Verbum, quod solus est Filius, erat apud Deum, quod non solus est Pater, sed Pater et Filius simul Deus. Sed quid mirum, si in duabus quibusdam rebus longe inter se diversis potest hoc dici?