# De Trinitate 5.32-44

Augustine, De Trinitate, 5.32 to 5.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.32

et quæ sit utilitas in ea peritia, qua inter se humana societas sensa communicat, ne sibi hominum cœtus deteriores sint quavis solitudiue, si cogitationes suas colloquendo non misceant. Hanc ergo speciem decoram et utilem cernit anima, et novit, et amat; eamque in se perfici studet, quantum potest, quisquis vocum significantium quaecumque ignorat 1, inquirit. Aliud est enim quod eam in veritatis luce conspicit, aliud quod in sua facultate concupiscit. Conspicit namque in luce veritatis quam magnum et quam bonum sit omnes omnium gentium linguas Intelligere ac loqtii, nullamque ut alienigena I audire, et a nullo ita audiri. Cujus notitiae decus cogitatione jam cernitur, amaturque res nota; qune ita conspicitur, atque inflammat studia discentium, ut circa eam moveantur, eique inhient in omni opera quam impendunt consequendæ tali facultati, ut etiam usu amplectantur quod ratione prænoscunt: atque ita quisque, cui facultati spe propinquat, ei ferventius amore inardescit. Eis doctrinis quippe studetur vehementius, quoe capi posse non desperantur Nam cujus rei adipiscendæ spem quisque non gerit, aut tepide amat, aut omnino non amat, quamvis quam pulchra sit videat. Quocirca, quia omnium linguarum scientia fere ab omnibus desperatur, suae gentis quisque maxime studet, ut noverit. Quod si et illi ad perfectum percipiendae se non sufficere sentit, nemo tamen tam desidiosus est hujus notitiae, qui non, cum audierit incognitum verbum, velit noSse quid illud sit, et si potest, quaerat ac discat. Quod dum quærit, utique in studio discendi est, et videtur amare rem incognitam; quod non ita est. Species namque illa tangit animum, quam novit et cogitat, in qua elucet decus consociandorum animorum in vocibus notis audiendis atque reddendis: eaque accendit studio quærentem quidem quod ignorat, sed notam formam, quo id pertineat, intuentem ct amantem.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
