# De Trinitate 5.37-2-51

Augustine, De Trinitate, 5.37 to 5.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.37-2

Quid vcro melius in ejus natura creatum est, quam quod ad sui Creato. ris imaginem tacta est ( Gen. i, 27)? Non igitur in fidei retentione, contemplatione, dilectione, quas noa erit semper, sed in eo quod semper erit, invenienda est quam dici oporteat imaginem Dei. An adhuc utrum ita se res habcat, aliquanto diligentius atque abstrusius perscrutabimur? Dici eaim potest, non perire istam trinitatem, etiam cum fides ips., transierit: quia sicut nunc eam et memoria tenemus, et cogitatione cernimus, et voluntate diligimus; ila etiam tunc cum eam nos habuisse memoria tenebimus, et rcco!emus, et hoc utrumque tertia voluntate jungemus, eadem trinitas permanebit. Quoniam si nullum in nobis quasi vestigium transiens reliquerit, profecto nee in memoria nostra ejus ali. quid habebimus quo recurramus eam praeteritam recordantes, atque id utrumque intentione tertia copulantes, et quod erat scilicet in memoria, non inde cogitantibus nobis, et quod inde cogitatione formatur. Sed qui hoc dicit, non discernit aliam nunc esse trinitatem, quando præsentem fidem tenemus, videmus, amamus in nobis; aliam tunc futuram, quando non ipsam, sed ejus velut imag'nariun) vestigium in memoria reconditum, recordatione contuebimur, et duo hæc, id est, quod erat in memoria retinentis, et quod inde imprimitur in acie recordanHs, tertia voluntate jungemus. Qnod ut possit intelligi, sumamus exemplum de corporalibus rebus, de quibus in libro undecimosatis locuti sumus ( Cap. i et seqq.). Nempe ab infer!oribusad superiora ascendentes, vel ab exteriorihus ad interiora ingredientes, primam reperimus trinitatem in corpore quod videtur, et acie videntis quæ cum videt, inde formatur, et in voluntatis intentione quæ utrumque conjungit. Huic trinitati similem constituamus, cum fides quæ nunc inest nobis, tanquam corpus illud in loco, ita in nostra memoria constituta est, de qua informatur cogitatio recordantis, sicut ex illo corpore acies intuentis: quibus duo- Lus, ut trinitas impleatur, annumeratur tertia voluntas, quæ fidem in memoria constitutam et quamdam ejus effigiem in contuitu recordationis impressam connectit et conjungit;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
