# De Trinitate 5.37-55

Augustine, De Trinitate, 5.37 to 5.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.37

x, 30); et, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo (Philipp. II, G); et quæcumque talia sunt. Quaedam vero ita, ut minorem ostendant Filium propter formam servi, id est, propter assumptam creaturam mutabilis humanæque substantiæ, sicuti est quod ait, Quoniam Pater major me eat (Joan. XIV, 28); et, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Nam paulo post consequenter ait, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam Filius hominis est. Quaedam porro ita, ut nec minor nec æqualis tunc ostendatur, sed tantum quod de Patre sit intimctur, ut est illud, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso; et illud, Neque enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Id. v, 22, 27, 26, 19). Quod si propterea dictum acceperimus, quia in forma accepta ex creatura minor est Filius, consequens erit ut prior Pater super aquas ambulaverit, aut alicujus alterius caeci nati de sputo et luto oculus apcruerit, et cætera quæ Filius in carne apparens inter homines fecit (Matth. xiv, 26, et Joan. ix, 6, 7), ut posset ea facere qui dixit non posse Filium a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quis autem vel delirus ita sentiat? Hestat ergo ut hæc ideo dicta sint, quia incommutabilis est vita Filii sicut Patris, et tamen de Patre est; et inseparabilis est operatio Patria et Filii, sed tamen ita operari Filio de illo est, de quo ipso est, id est de Patre; et ita videt Filius Patrem, ut quo eum videt hoc ipso sit Filius. Non enim aliud illi est esse de Patre, id est nasci de Patre, quam videre Patrem; aut aliud videre operantem, quam pariter operari: sed ideo non a set quia non est a se.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
