# De Trinitate 5.40-52

Augustine, De Trinitate, 5.40 to 5.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.40

Tantum habet viiium anima in corpus suum, et tantum valet ad indumentiqualitatem vertendam atque mutandam,quomodo homo afficiatur indutus, qui cohæret indumento suo. Ex eodem gcnerc affectionis etiam illud est, quod in somnis pcr imagines ludimur. Sed plurimurn differt, utrum sopitis sensibus corpoi is,. sicuti sunt dormientium, aut ab interiore compage turbatis, sicuti sunt furentium, aut alio quodam modo alienatis. sicuti sunt divinantium, vel prophetantium, animi intentio quadam necessitate incurrat in cas quæ occurrunt imagines, sive ex mcmoria, sivc alia aliqua occulta vi, per quasdam spirituales mixturas similiter spiritualis substantiæ; an sicut sanis atque vigilanti- Lus interdum contingit, ut cogitatione occupa'a vo- I luntas se avertat a sensibus, atque ita formet animi aciem variis imaginibus sensibilium rerum, tanquam ipsa sensibilia sentiantur. Non tantum autcm cum appetendo in talia voluntas intenditur, fiunt istæ impressiones imaginum; sed etiam cum devitandi et cavendi causa rapitur animus in ea contuenda quæ fugiat. Unde non solum cupiendo, sed etiam metuendo, infertur vel sensus ipsis sensibilibus, vel acies animi formanda imaginibus sensibilium. Itaque aut inetus aut cupiditas quanto vehementior fuerit, tanto expressius formatur acies, sive sentientis ex corpore quod in loco adjacct, sive cogitantis ex imagine corporis quæ memoria continclur. Quod ergo cst ad corporis sensum aliquod corpus in loco; hoc est ad animi aciem similitudo corporis in memoria: ctquod estaspicientis visio ad eam speciem corporis ex qua sensus formatur;boc est visio cogitantis ad imaginem corporis in memoria constitutam ex qua formatur acies animi: et quod cst intentio voluntatis ad corpus visum visionemque copulandam, ut fiat ibi quædam unitas trium, quamvis corum sit diversa natura; huc est cadem voluntatis intentio ad copulandam imaginem corporis quan est in memoria, et visionem cogitantis, id est, formam quam cepit acies animi rediens ad memoriam: ut fiat et hic quædam unitas ex tribus, non jam naturæ diversitate discretis, sed unius ejusdemque substantix;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
