# De Trinitate 5.45-56

Augustine, De Trinitate, 5.45 to 5.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.45

Iraque si quærenti, verbi gratia, quid sit temetum ( hoc enim exempli causa posueram ), dicatur, Quid ad te pertinet' respondebit, Ne forte audiam loquen. tcm, et non intelligam, aut uspiam forte id legam, et quid scriptor senscrit, nesciam. Quis tandem huic dicat, Noli intelligere quod audis, noli nosse quod legis?.Omnibus enim fere animis rationalibus in promptu est ad videndum hujus peritiae pulchritudo, qua hominum inter se cogitata, significantium vocum enuntiatione noscuntur: propter hoc notum decus, et ob boc amatum quia notum, studiose quxritur verbum illud ignotum. Itaque cum audierit atque cognoverit temetum a veteribus vinum appellatum, sed jam I ex usu loquendi quem nunc habemus, boc vocabulum emortuum, propter nonnullos fortasse veterum libros sibi necessarium deputabit. Si autem et illos supervacaneus haLet, forte jam nec dignum quod memoriæ commendet existimat, quia videt ad illam speciem doctrinae quam notam mente intuetur atque amat, minime pertinere. Quamobrem omnis amor studentis animi, hoc est volentis scire quod nescit, non est amor ejus rei quam nescit, sed ejus quam scit, propter quam vult scire quod nescit. Aut si tam curiosus est, ut non propter causam aliam nolam, sed solo amore rapiatur incognita sciendi; discernendus quidem est ab 6tudiosi homine iste curiosus, sed nee ipse amat incognita, imo congruentius dicitur, Odit incognita quae uulla esse vult, dum vult omnia cognita. Sed ne quisquam nobis difficiliorem referat quaestionem asserens tam non posse quemquam odisse quod nescit, quam non potest amare quod nescit, non resistimus veris I: sed intelligendum est, non hoc ideo. dici cum dicitur, Amat scire incognita, ac si diceretur, Amat incognita. Illud cnim fieri potest, ut amet quisque scire incognita: ut autemamet incognita, non potest. Non enim frustra ibi est positum scire: quoniam qui scire amat incognita, non ipsa incognita, sed ipsum scire amat.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
