# De Trinitate 5.46-69

Augustine, De Trinitate, 5.46 to 5.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.46

Nondum de supernis loquimur, nondum de Deo Patre et Filio et Spiritu sancto; sed de hac impari imagine, attamen imagine, id est homine: familiarius enim eam et facilius fortassis intuctur mentis nostrae infirmitas. Ecce cgo qui hoc quaero, cum aliquid amo tria sunt: ego el quod amo, et ipse amor. Non enim amo amorem, nisi amantem amem: nam non est amor, ubi nihil amatur. Tria ergo sunt; amans, et quod amatur, et amor. Quid, si non amem nisi me ipsum? nonne duo erunt; quod amo, et amor? Amans enim et quod amatur, hoc idem est, quando se ipse amat: sicut amare et amari, eodem modo idipsum est, cum se quisque amat. Eadem quippe rea bis dicitur, cum dicitur, Amat se, et amatur a se. Tunc enim non est aliud atquc aliud, amare ct amari; sicut non cst alius atque alius, amans et amatus. At vero amor, et quod amatur, eliam sic duo sunl. Non enim cum quisquo se amat amor est, nisi cum amatur ipse amor. Aliud est autem amare se, aHud est amare amorem suum. Non eniin amatur amor, nisi jam aliquid amans: quia ubi nihil aluatur, nullus est amor. Duo ergo suut, cum se quisque.amal; amor, et quod amatur. Tunc enim amans et quod amatur unum est. Unde vidcCur non esse consequens ut ubicumque amor fuerit, jam tria intelligantur. Auferamus enim ab hac consideratione caetera qu;e inulta sunt, quibus homo constat: atque ut hæc quæ nunc requirimus, quantum in his rebus possumus, liquido reperiamus, de sola mente tractemus. Mens igitur cum amat se ipsam, duo quædam ostendit, mentem, et amorem. Quid est autetn amare se, nisi siM praesto esse velle ad fruendum sc?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
