# De Trinitate 5.51-2-73

Augustine, De Trinitate, 5.51 to 5.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.51-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.51-2

In spiritualibus antem omne mutabile quod occurrerit, non putetur Deus. Non enim parvæ notitiæ pars est, cum de profundo isto in illam summitalem respiramus, si antequam scire possimus quid sit Deus, possumus jam scire quid non sit. Non est enim certe, nec terra, nec coelum, nee quasi terra et cœlum, nec tale aliquid quale videmus in colo, nec quidquid tale non vidcmus I et est fortassis in coelo. Nec si augens imaginatione cogitationis lucem solis, quantum potes, sive quo sit major, sive quo sit cla. rior, millies tantum, aut innumcrahiliter, neque hoc cst Deus. Nec sicut cogitantur 2 Angeli mundi spiritus cœlestia corpora inspirantes, atque ad arbitrium qua serviunt Deo mutantes atque versantes, ncc si omnes, cum sint millia millium (I Apoc. v, 11), in unum collati unus fiant, nec tale aliquid Ocus est. Nec si eosdcm spiritus sine corporibus cogites, quod quidem carnali cogitationi difficillimum est. Ecce vide, si polos, o anima prægravata corpore quod corrumpitur, ct onusta terrenis cogitationibus multis et variis; ecce v ide, si potes: Deus Veritas est ( Sap. IX, 15). Hoc enim scriptum est, Quoniam Deus lux est ( I Joan. i, 5): non quomodo isti oculi vident, sed quomodo vidct eor, cum audis I, Ventas est. Noli quærere quid sit veritns; statim enim se opponent caligines imaginum corporalium et nubila phautasmatum, et perturbabunt serenitatem, quæ primo ictu diluxit tibi, cum diserem, Veritas. Eece in ipso primo ictu quo vclut coruscatione perstringeris, cum dicitur, Veritas, manesi potes: sed non potes; relaberis in ista solita atque terrena. Quo tandem ponderc, quæso, relaberis, nisi sordium contraetarum cupiditatis visco et peregrinationis erroribus? CAPUT HI. — 4. Quomodo cognoscatur Deum esse nummum bonum. Animus nonnisi conversione ad Demn fit bonus. Ecce iterum vide, si potes.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
