# De Trinitate 5.52-68

Augustine, De Trinitate, 5.52 to 5.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.52

sicut in ilia corporalis trinitate visionis, formam corporis quod vidctur, et cunformationem quæ fit in cernentis aspectu, conjungit intentio voluntatis, Faciamus ergo corpus illud quod cernebatur, interisse dilapsum, nee ejus remansisse aliquid in ullo loco, ad quod videndum recurrat aspe< tns: numquid quia imago rei corporalis jam transactæ atque prateritae remanet in memoria, unde iuformetur recordantis obtutus 1, atque id utrumque tertia voluntate jungatur, eadem trinitas esse dicenda est, qu?e fuerat quando species in loco positi corpo< ris videbatnr? Non utique, sed prorsus alia: nam præter quod illa erat extrinsecus, haec intrinsecus; illam profecto faciebat species præsentis corporis; hanc, imago præteriti. Sic et in hac re, de qua nunc?)g!mus, et propter quam putavimus adhibendum itlud exemplum, fides quæ nunc in animo nostro est, vclut illud corpus in loco, dum tenetur, aspicitur, amatur, quamdam efficit trinitatem: sed non ipsa erit, quando fides hæc in animo, sicut corpus illud ill loco jam non erit. Quæ vero tunc erit, quando cam recordabimur in nobis fuisse, non esse, alia profecto erit. Hanc enim quæ nunc est, facit res ipsa praesens et animo credentis afRxa: at illam quæ tuuc erit, faciet rei præteritæ imaginatio in recordanti. memoria derelicta. CAPUT IV. — 6. I,. immortalitate animæ rationalis quærenda imago Dc<. Trinitas in mente quomodo monstrata sit. Nec illa igitur trinitas, quæ Dune non cst, imago Dei erit; nec ista imago Dei est, quae tunc non erit: sed ea est invenienda in anima hominis, id est rationali, sive intellectuali, imago Creatoris, quæ immortaliter immortalitati ejus est insita. Nam sicut ipsa intmortalitas animæ secundum quemdam modum dicitur; habet quippe et anima mortem suam, cum vita beata caret, quae vera annn e vita dicenda est;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
