Latin
5.56 to 5.76
Augustine, De Trinitate 5.56-76
Unproofread scanNot analysed yet
Et idco quæ viderit Patrem facientem, hax eadem facit et Filius simililer, quia de Patre est. Neque enim alia similiter, sicut pictor alias tabulas pingit, quemadmodum alias ab alio pictas videt; nec eadem dissimiliter, sicut corpus easdem litteras exprimit, quas animus cogitavit: sed quaecumque, inquit, Pater facit, hac eadem et facit Filiu similiter (Joan. v, 49). Et, hæc eadem dixit; et, similiter: ac per hoc inseparabilis et, par est operatio Patri et Filio, sed a Patre est Filio. Ideo non potest Filius a se facere quidquam, nisi qnod viderit Patrem facientem. Ex hac ergo regula, qua ita loquuntur Scripturæ, ut non alium alio minorem, sed tantum velint ostendere quis de quo sit, nonnulli eum sensum conceperunt, tanquam minor Filius dicerclur. Quidam autem nostri indoctiores, et in his minime eruditi, dum hæc secundum formam servi conantur accipere, et eos rectus intellectus non sequitur, perturbantur. Quod ne accidat, tenenda est hæc regula, qua non minor esi Filius, sed quod de Patre sit intimatur: quibus verbis non inaequalitas, sed nativitas ejus ostenditur. CAPUT II. —4. Ex utralibet regula intelligi quasdam locutiones de Filio. Sunt ergo quædam in sanctis Libris, ut dicere cœperam, ita posita, at ambiguum sit quonam referenda sint: utrum ad illud quod propter assumptam crcaturam minor est Filius; an ad illud, quod quamvis aequalis, tamen quia de Patre sit indicatur. Et mibi quidem ridetur, si eo modo ambiguum est, ut explicari discernique non possit, ex utralibet regula sine periculo posse intelligi, sicut est quod ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Id. VII 16). Nam et ex forma servi potest accipi, sicut jam in libro superiore tractavimus (Supra, lib. i, cap. 12); et ex forma Dei, in qua sic æqualis est Patri, ut tamen de Patre sit.