Latin
5.57 to 5.73
Augustine, De Trinitate 5.57-73
Unproofread scanNot analysed yet
Quod nisi haberet cognitum, neque scire se quisquam posset fidenter dicere, neque nescire. Non solum enim qui dicit, Scio et vcrum dicit, necesse est ut quid sit scire sciat: sed etiam qui dicit, Nescio, idque fidenter et verum dicit, et scit verum se dicere, scit utique quid sit scire: quia et discernit ab sciente nescientem, cum veraciter se intuens dicit, Nescio; et cum id se scit verum dicere, unde sciret, si quid sit scire nesciret? CAPUT II. —4. Ntmo prorsus amat incognita. Quilibet igitur studiosus, quilibet curiosus non amal incognita, etiam cum ardentissimo appetitu instat scire quod nescit. Aut enim jam genere notum habet quod amat, idque nosse expetit, etiam in aliqua re singula, vel in singulis rebus, quae illi nondum notæ J forte laudantur, fingitque animo imaginariam formam qua excitetur in amorem. Unde autem fingit, nisi ex iis quae jam noverat? Cujus tamen formae animo figuratae atque in cogitatione notissimx, si eam quae laudabatur dissimilem invenerit, fortasse non amabit. Quod si amaverit, ex illo amare incipiet ex quo didicit. Paulo ante quippe alia erat quae amabatur, quam sibi animus formans exhibere consueverat. Si autem illi formae similem invenerit quam fama prædicaverat, cui vere possit dicere, Jam te amabam; nec tunc utique amabat incognitam, quam in illa silnililudine noverat. Aut in specie sempiternæ rationis videmus aliquid et ibi amamus, quod cum expressum in aliqua rei temporalis effigie, illis qui experti sunt laudantibus et credimus, et amamus, non aliquid. amamus incognitum, unde jam supra salis disseruimus: aut aliquid notum amamus, propter quod ignotum aliquid quærimus: cujus ignoti amor nequaquam nos tenet, sed illius cogniti, quo pertinere novhnus, ut illud etiam quod adhuc ignotum quaerimus, noverimus; sicut de incognito verbo paulo ante loculus sum.