Latin
5.62 to 5.76
Augustine, De Trinitate 5.62-76
Unproofread scanNot analysed yet
visibilis ct ubique præsens inseparabiliter opcreuir. In quinto, propter eos quibus ideo videtur non eam. dem Patris et Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas, demonstratur non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid a! ind ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est; sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi scrvientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti eSI, Domine, refugium factus a nobis (Paal. LXXXIX, i), nihi! ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. In sexto, quomod') dictus sit Christus ore apostolico, Dei virtus et Dei sapientia (! Cor. I, 24), sic disputatur, ut dirferatur cadem quæstio diligentius retractanda: utrum a quo est genitus Christus, non sit ipse sapientia I, sed tantum sapientiæ suæ pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset, cliam in boc libro apparuit Trinitatis æqualitas, et non Dens triplex, sed Trinitas: nec quasi aliquid duplum esse Patrem et Filium ad simplum Spiritum sanctum; ubi nee tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est eliam quomodo possit intelligi quod ait Hilarius ppiscopus': Æternitas in Patre, species in Imagine, usu: in Munere. In septimo, quæstio quæ dilata fuerat, explicatur, ita ut Dens qui genuit Filium, non solum sit Pater virtutis ct sapientiæ suæ, sed etiam ipse virtus atque sapientia; sic et Spiritus sanctus: nec tamen simul tres sint virtutes aut tres sapientiæ, sed una virtus et una sapientia, sicut unus Deus et una essentia.