# De Trinitate 5.70-94

Augustine, De Trinitate, 5.70 to 5.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.70

Et cum tantum se vult esse, quantum est, par menti voluntas est, et amanti amor aequalis. Et si aliqua substantia est amor, non est utique corpus, sed spiritus: nee mens corpus, sed spiritus est. Neque tamen amor et mens duo spiritus, sed unus spiritus; nec essentiæ duæ, sed una: et tamcn duo quaedam unum sunt, amans et amor; sive sic dicas, quod amatur et amor. Ei hæc quidem duo rclalivc ad inviccm dicuntur. Amans quippc ad amorem refertur, et amor ad amantem. Amans enim aliquo amore amat, et amor alicujus amantis cst, Mens vero et spiritus non rclative dicuntur, sed essentiam demonstrant. Non enim quia mens ct spiritus alicujus hominis est, ideo mens et spiritus est I. Retracto enin eo quod homo est, quod adjuncto corpore dicitur; retracto ergo corpore, mens et spiritus manet: retracto autem amante, nullus est atnor; et retracto amore, nullus est amans. Ideoque quantum ad invicem referuntur, duo sunt: quod autcm ad se ipsa dicuntur, et singula spiritus, et simul utrumque unus spiritus; et singula mens, et simul utrumque una mens. Ubi ergo trinitas? Attendamus quantum possumus, et invocemus lucem sempiternam, ut illuminet tenebras nostras, et videamus in nobis, quantum sinimur, imaginem Dei. CAPUT III. — 5. Trinitatis imago in mente homini. noscentis se et amanlis. Mens se ipsam per se ipsam novit. Mens cnim amare se ipsam non potest, nisi etiam se noveril: nam quomodo amat quod nescit? Aut si quisquam dicit ex notitia generali vel speciali mentem credere se csse talem, quales alias experta est, et ideo amarc sc ipsam, insipientissime loquitur. Unde enim mens aliquam mentem novit, si se non novit? Neque enim ut oculus corporis videt alios oculos, et se non videt;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
