# De Trinitate 5.77-2-99

Augustine, De Trinitate, 5.77 to 5.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.77-2

nusquam dixit, Ut nos et ipsi Unum: sed, Ut unum sint, sicut et nos unum sumus (Joan. xvn). Pater ergo et Filius unum sunt, utique secundum unitatem substantiæ, et unus Deus est, et unus magnus, et unus sapiens, sicut tractatum est. Unde ergo major Pater? Si enim major, magniludine major: cum autem magnitudo Filius ejus sit, nec ille utique mnjor est eo qui se genuit, nec ille major est ea magnitudine qua magnus est: ergo aequalis. Nam unde aqualis, si non eo quo est, cui nou est aliud esse, et aliud magnum esse? Aut si aeternitate Pater major est, non est æqualis Filius quacumque re. Unde enim aqualis? Si magnitudine dixeris, non est par magnitudo, quae minus æterna est, atque ita cætera. An forte in virtute æqualis est, in sapientia vero non cst æqualis? Sed quomodo est æqualis virtul quæ minus sapit? An in sapicntia æqualis est, in virtute autem non est aequalis? Sed quomodo aequalis est sapientia, quc minus potens est? Restat ergo ut si in ulla re xqu:lis non est, in omnibus non sit æqualis. At Scriptura clamat, Non rapinam arbi- Iratus est esse æqualis Deo (Philipp. II, 6). Cngilur ergo iuivis adversarius veritatis, qui modo I tenetur apostolica auctoritate, in qualibet vel una re æqualem Dco Filiuln confiteri. Eligat quam voluerit: hinc ei ostendetur in omnibus esse æqualem, quæ de substantia ejus dicuntur. CAPUT IV. — 6. Sequitur de eodem argumento. Sic euim virtutes quoe sunt in animo humano, quamvis alio atque alio modo singulæ intelligantur, nullo modo tamen separantur ab invicem, ut quicumque fuerint aequales, verbi gratia, in fortitudine, æquales siut et prudentia, et temperantia, et justitia. Si enim dixeris aequalesesse istos fortitudine, sed illum prestare prudentia;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
