# De Trinitate 5.77-100

Augustine, De Trinitate, 5.77 to 5.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.77

In Dei quippe forma, sicut non est aliud Filius, aliud vita ejus, sed ipsa vita Filius est; ita non est aliud Filius, aliud doctrina. ejus, sed ipsa doctrina Filius est. Ac per hoc sicut id quod dictum est, dedit Filio vitam, non aliud iutelligitur quam, Genuit Filium qui est vita; sic etiam cum dicitur, Dedit Filio doctrinam, bene intelligitur, Genuit Filium qui est doctrina: ut quod dictum est, Mea doctrina non eat mea, sed ejus qui me misit, sic intelligatur ac si dictum sit, Ego non sum a me ipso, sed ab illo qui me misit. CAPUT III. — 5. De Spiritu sancto quædam ex altera tantum regula intelliguntur. Nam et de Spiritu sancto, de qno non dictuin est, Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; ait tamen ipse Dominus: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et qua ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit; quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Post hæc verba, nisi continuo secutus dixisset, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, Quia de meo accipiet. et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13-15); crederetur fortasse ita natus deChristo Spiritus sanctus, quemadmodum ille de Patre. De se quippe dixerat, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit: de Spiritu autem sancto, Non enim loquetur a semctipso, sed quæcumque audiet loquelur; et, Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed quia reddidit causam cur dixerit, de meo accipiet; ait enim, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, Quia de meo accipiet: restat ut intelligatur etiam Spiritus sanctus de Patris habere, sicut et Filius. Quomodo, nisi secundum id. quod supra diximus: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
