Latin
5.85 to 5.99
Augustine, De Trinitate 5.85-99
Unproofread scanNot analysed yet
dolata est de Trinitate, cujus h:<c imngocst, disputalio, ut in ipsis etiam corporalibus visis inveniretur trinitas, et distinctius in ea lectoris exerceretur intenlio, In undecimo ergo electus est sensus oculorum, in quo id quod inventum esser, etiam in cæteris quatuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci: at. que ira cxtoioris hominis trinitas, primo ill iis quæ cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod vidc. tur, et forma qnac inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis, apparuit. Sed hæc tria non inter se æqualia, nec unius csse substantiæ claruerunt. Deinde in ipso animo, ab jis quæ extrinsecus sensa sunt velut introducta inventa est aller:. trinitas, uhi apparerent cadem tria unius esse substantiæ, imaginatio corporis quæ in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntaris. Sed idco ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus illata est quæ sentiuntur extrinsecus. In duodecimo discernenda visa est sapientia ab scientia, et in ea quæ proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quædam sui gencris trinitas inquirenda: quae licet ad interiorem hominem jam pertincat, nondum tamen imaM Dei vel appellanda sit vel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo libro per commendationem fidei christianae. In quarto decimo autem de sapientia hominis vera, id est, Dei munere in ejus ipsius I Dei participatione donata, quæ ab scientia distincta est, disputatur: et eo pervenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine Dei, quod est homo secundum mentem, quae renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit hominem (Coloss. III, 10) ad imaginem suam (Gen. i, 27), et sic percipit sapientiam ubi contempb:io est ætenorum. CAPUT IV. —6. Quid universa natura no.