Latin
5.95 to 5.119
Augustine, De Trinitate 5.95-119
Unproofread scanNot analysed yet
ita mens novit alias mentes, et ignorat semetipsam. Per oculos enim corporis corpora videmus, quia radios qui per eos emicant et quidquid cernimus tangunt, refringere ac retorquere in ipsos non possumus, nisi cum specula intuemur. Quod subtilissime obscurissimeque Jisseriiur, donec apertissime demon£tretur, tel ita se rcm habere, vcl non ita. Sed quoquo modo se habeat vis qua pet oculos cernimus; ipsam certe vim, sive sint radii, sive aliud aliquid, oculis cernere non valemus; sed mente quærimus, et si fieri potest, etiam boc mente comprehendimus. Mens ergo ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit, sic incorporearum per semetipsam. Ergo et semetipsam per se ipsam novit, quoniam est incorporea. Nam si non se novit, non se amat. CAPUT IV. —4. Tria unum et æqualia, mens ipsa, et amor, et notilia ejus. Tria eadem substantialiter esse, ac relative dici. Tria eadem esse inseparabilia. Tria eadem non partium instar juncta et commixta esse; sed esse unius esentiæ, ac relativa. Sicut autem duo quædam sunt, mens et amor ejus, cum se amat; ita quaedam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit. Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria quædam sunt, et hæc tria unum sunt; et cum perfecta sunt, srqualia sunt. Si enim minus se amat qnam est, ut verbi gratia, tantum se amet hominis mens, quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus; peccat, et non est perfectus amor ejus. Item si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet, quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus; etiam sic nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum amat, quantum amandus est Deus.