Latin
52.1 to 52.20
Augustine, De Trinitate 52.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, si in illis vocibus quae fiebant in Exodo, ct illis omnibus corporalibus demonstrationibus Dominus Jesus Christus ostendebatur; aut alias Christus, sicut loci hujus consideratio persuadet; alias Spiritus sanctus, sicut ea quæ supra diximus admonent: non hoc efficitur, ut Deus Pater nunquam tali aliqua specie Patribus visus sit. Multa enim talia visa facta sunt illis temporibus, non evidenter nominato et designato in eis vel Patre, vel Filio, vel Spiritu sancto; sed tamen per quasdam valde probabiles significationes nonnullis indiciis existentibus, ut nimis temerarium sit dicere, Deum Patrem nunquam Patribus aut Prophetis per aliquas visihilcs formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt, qui non potuerunt in unitate Trinitatis intelligere quod dictum est, Regi autem sæculorum immortali, invisibili soli Deo (I Tim. I, 17); et, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (Id. VI, 16). Quod de ipsa substantia summa summeque divina et incommutabili, ubi et Pater ct Filius et Spiritus sanctus unus et solus Deus est, per sanam fidem intelligitur. Visiones autem illæ per creaturam commutabilem Deo incommutabili subditam factæ sunt, non proprio sicuti est, sed significative sicut pro rerum causis ei temporibus oportuit, ostendentes Deum. CAPUT XVIII. —33. Visio Danielis. Quanquam nescio quemadmodum isti inlelligant quod Qanieli apparuerit Antiquus dierum, a quo Filius hominis, quod propter nos esse dignatus est, accepisse intelligitur regnum, ab illo scilicet qui ei dicit in Psalmis, Filius meus ea tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam (Psal. II, 7, 8); et qui omnia subjecit sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8). Si ergo Danieli et Pater dans regnum, et Filius accipiens, apparuerunt in specie corporali; quomodo isti dicunt, Patrem nunquam visum esse Prophetis, ct ideo solum debere intelligi invisibilem quem nemo hominum vidit, nec videre potest?