Latin
Book 2
Augustine, De Trinitate 55
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, quoniam in illa tripartita nostra distributione primum quærere instituimus (Supra, cap. 7), utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus; an aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum, sicut dicitur, Deus unus et solus; id cst Trinitas ipsa, per illas creaturæ formas Patribus apparuerit: interrogatis quæ potuimus1, quantum sufficere visum est, sanctarum Scripturarum locis, nihil aliud, quantum existimo, divinorum sacramentorum modesta et cauta consideratio persuadet, nisi ut temere non dicamus quaenam ex Trinitate persona cuilibet Patrum vel Pro. phetarum in aliquo corpore vel similitudine corporis apparuerit, nisi cum continentia lectionis aliqua prohabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura, vel substantia, vel essentia, vel quolibet alio nomine appellandum est idipsum quod Deus est, quidquid illud est, corporaliter videri non potest: per subjectam vero creaturam, non solum Filium, vel Spiritum sanctum, sed etiam Patrem corporali specie sive similitudine mortalibus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est. Quæ cum ita sint, ne immoderatius progrediatur secundi hujus voluminis longitudo, ea quae restant, in consequentibus videamus.