Latin
59.171 to 59.186
Augustine, De Trinitate 59.171-186
Unproofread scanNot analysed yet
II, 11). Sicut enim corpus carnis nihil est aliud quam caro; sic Donum Spiritus sancti nihil est aliud quam Spiritus sanctus. In tautum ergo Donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur Apud se autem Deus cst, etsi nemini detur, quia Dens erat Patri et Filio coæternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis, Ila enim datur sicut Donum Dei, ut etiam se ipsum det sicut Deus, Non enim dici potest non esse suae potestatis, de quo dictum est, Spirit ubi vult spirat (Joan. III, 8); et apud Apostolum quod jam supra commemoravi, Umnia hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Non est illic conditio dati et dominatio dantium, sed concordia daU et dantium. Quapropter si I sancta Scriptura proclamat, Deus. charitas eat; illaque ex Deo est, et in nobis id agit ut in Deo maneamus, et ipse in nobis, et hoc inde cognoscimus, quia de Spiritu suo dedit nohis, ipse Spiritus est Dcus charitas. Deinde, si in donis Dei nihil majns est charitate, et nuHum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit charitas, qui dicitur et Deus et ex Deo? Et si charitas qua Pater diligit Filinm, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communioncm demonstrat amborum; quid convenientius quam ut ille dicatur charitas proprie, qui Spiritus est communis amhobus? Hoc enim sanius creditur vel intelligitur, ut non solus Spiritus sanctus charitas sit in illa Trinit. ne, sed non frustra proprie charitas nuncupctur, propter ilia quæ dicta sunt. Sicut non solus cst in illa Trinitate, vel spiritus vel sanctus, quia et Pater spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus, quod non ambigit pietas: et tamen iste non frustra proprie dicitur Spiritus sanctus.