# De Trinitate 59.222-235

Augustine, De Trinitate, 59.222 to 59.235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.222

De creatura etiam quam fccit Deus. quantum valuimus, admonuimus cos qui rationem de rchus talibus poscunt, ut invisibilia cjus, per ca quæ facta sunt, sicut possent, intellecta conspicerent (Rom. I, 20), et maxime per rationalem vel intellectualemcreaturam, qua; facta est ad imaginem Dei; per quod velut speculum, quantum possent, si possent, cernerent Trinitatem Deum, ill nostra memoria, intelligentia, voluntate.Quæ tria in sua mente naturaliter divinitus instituta quisquisvivaciter perspicit, et quam magnum sit in ca, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici *, concupisci, reminiscitur per memoriam, intuetur per intfelligentiam, amplectitur per dilectionem, profecto reperit illius summ:ic Trinitatis imaginem. Ad qu:!m summam Trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam, ut eam recordetur, cam contempletur, ea delectetur, totum debet referre quod vivit. Verum ne hanc imaginem ab cadem Trinitate factam, et suo vitio in deterius commutatam, ita cidein comparet Trinitati, ut omni modo existimet similem; scd potius in qualicumque ista similitudine magnam quoqne d!ss!militudinem cernat, quantum esse satis videbatur, admonui. CAPUT XXI. — 40. De proposita similitudine Patris el Filii in memoria et intelligentia nostra.De similitudine Spiritus sancti in voluntate seu amore nostro. Sane D<'um Patrem, et Dcum Filium, id est, Dcum genitorem qui omnia quæ substantialiter habet, in coæterno sibi Verbo suo dixit quodam modo, et ipsum Verbum ejus Deum, qui nee plus nec minus aliquid habet cHam ipse substantialiter, quam quod esi in illo qui Verbum non mendaciter sed veraciter genuit; quemadmodum potui, non ut illud jam facie ad faciem, sed per hanc similitudinem in a'nigmate (t Cor. XIII, 12) quantulumeumque conjiciendo videretur in memoria et intelligentia mentis nostræ, significare curavi: memoriæ tribuens omnc qnod scinus, etiamsi non inde cogitemus, intelligentiæ vero froprio modo quodam I cogitationis informationem.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
