# De Trinitate 59.25-42

Augustine, De Trinitate, 59.25 to 59.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.25

XXII, 40). Hic utique proprie Lex appellata est, de monte Sina. Prophetarum autem nomine etiam Psalmi signiticati sunt: ėt tamen alio loco ipse Salvator, Oportebat, inquit, impleri omnia quæ scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44) Hic rursus Prophetarum nomen, exceptis Psalmis, intelligi voluit. Dicitur ergo Lex universaliter cum Prophetis et Psalmis, dicimr et proprie quæ per Moysen data est. Item dicuntur communiter Prophetæ simul cum Psalmis, dicuntur ct pre prie pra!cr Psalmes. Et multis aliis exemplis doceri potest, multa rerum vocabula, et universaliter p'n!, et proprie quibusdam rebus adhiberi, nisi in re aperta vitanda sit longitudo sermonis. line idco dixi, nc quisquam propterea nos inconvenienter existimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest charitas nuncupari. 5!. Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie voca. mus nomme sapientiæ, cum sit univerrsaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse sapientia; ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cu!n sit universaliter charitas et Pater ct Filius. Sed Dei Vcr hnm, id est, unigenitus Dei Filius aperte dictus est Dci sapientia, ore Apostolico, ubi ait, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24): Spiritus au tem sanctus ubi sit dictus charitas invenimus,si d!' ligenter Joannis apostoli scrutemur eloquium; qui cum dixisset, Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; secutus adjunxit, Et omnis qui diligit, ex Deo natus est: qui non diligit, non cognovit Deum,quia Deus dilectio est. Hic manifestavit cam se dixisse dih ctioncm Deum, quam dixit ex Deo Deus ergo ex Deo est dilectio. Sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus sanctos ex Deo Patre procedit, quem potius corum Iiic debeamus accipere dictum esse dilectionem Dcum, mcrito quæritur.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
