Latin
59.381 to 59.399
Augustine, De Trinitate 59.381-399
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim de famulo cjus ct præcursore ipso Joanne scriptum est, Spiritu sancto replebitur jam inde ab utero mutris suæ (Id. i, i5 ),quoniam qua<nvis scminatus a patre, tamen Spiritum sanctum in utero formatus accepit; quid de homme Christo intelligendum est vel credendum, cujus car. nis ipsa conceptio non carnalis, sed spiritualis fun? In eo etiam quod de illo scriptum est, quod acceperit a Patre promissionem Spiritus sancti ct effuderit (Art. II, 33), utraque natura monstrata est, et humana scilicet et divina: accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc do. num possumus pro modulo nostro, effundere aulem super alios non utique possumus; sed ut boc fiat, Deum super eos, a quo hoc efficitur, invocamus. Numquid ergo possumus quærere utrum jam processerat de Patre Spiritus sanctus quando natus est Filins, an nondum prucesserat, ct illo nato de ulroquc processit, ubi nulla sant tempora; sicut po. tuimus quærere ubi invenimus tempora, voluntatem prius de humana mente procedere, ut quæratur quod inventum proles vocctur; qua jam parta seD genita, voluntas ilia perficitur, eo fine requiescens. ut qui fuerat appetitus quærentis, sit amor fruentis, qui jam de u:roque, id est, de gignente mente et de penita notione tanquam de parente ac prole proccdat P Non possunt prorsus ista ibi quaeri, ubi nihil ex tempore incboatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Quapropter, qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sino tempore processionem Spiritus sancti de utroque. Et qui potest intelligere in eo quod ait Filius, Sicut habet Pater vitam ill semetipso, sic dedit Filio vitam lia. bere ill semetipso (Joan. v, 26 ); non sine vita cx:stenti jam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita cum sine tempore genuisse, ut vita qnam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitæ Patris qui dedit: intelligat sicut habet Pater in semetipso ut de illn proccdat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio ut de illo procedat idem Spiritus sanctus, et utrumque sine tempore;