# De Trinitate 59.400-415

Augustine, De Trinitate, 59.400 to 59.415. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.400

atque ita dictum Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur, qnod e!iam procedit de F:!:c, de Patre esse Filio '. Si enim quidquid habet, de Patre habel Fitms; de Patre habet utique ur et de illo procudat Spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur, quæ habent prius et poa!crius quia omnino nulla ibi sunt. Quomodo ergo non absurdissime filius diceretur amborum, cum sicut Filio præstat essentiam sine initio temporis, sine ulia mutabilitate na:ura: de Patre generatio; iLa Spiritui sancto præstet essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturæ de utroque processio? Ideo CHin) cnm Spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamcn non audemus ingenitum, ne in hoc vocabulo vel duos patres in illa Trinitate, vel duos qui con sunI de alio quispiam suspicetur. Pater enim solus non est de alio, ideo solas appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium, cl dc re tanta sermonem qualem valuerint proferentium. Filius autem de Patre natus cat: cL Spiritus sanctus de Pan'c principaliter, et ipso sinc ullo temporis intervallo dante, communiter dc utroque procedit. Diceretur autcm filius Patris ct Filii, si, quod adhorret ab amnium sanorum sensibus, eum ambo genuissent. Non igitur ab utroque cst genitus, sed procedit ab ulroquc amborum Spiritus. CAPUT XXVII. - 48. Quid hic sufficiat ad solutionem quæstionis, cur Spiritus non dicatur genitus, et cur solus Pater ingenitus. Quid agendum iis qui hæc non intelligunt. Verum quia in ilia coæterna, cL æquali, et incorporali, et ineffabiliter immutabili, atque inscparabili Ttinitatc difficillimumu est generationem a processione distinguere, safficiat interim eis qni extendi non valent amplins 1, id quod de bac re in scrmone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus, dictumque conscripsimus.Inter cætera enim cum per Scripturarum sanctarum testnnonia docuissem de utroquc procedere Spiritum sanctum: Si ergo, inquam, et de Patre et de Filio procedit Spriritus sanctus;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
