Latin
59.416 to 59.434
Augustine, De Trinitate 59.416-434
Unproofread scanNot analysed yet
cler Filius dixit, «De Patre procedit (Joan. xv, 26 )?» Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum re. ferre et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde et illud est quod ait, <Mea doctrina Mon cal mea, sed ejus qui me misit t (Id. VII, 16). Si igitur hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic air, <De Patre procedit, »ut noM diceret, De me nOli procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus ),ab illo habet utique ut de illo etiam procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Hic utcumque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales IIOS sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere č Spiritus sanctus: quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique filius diceretur; quod absurdiasimum est. Filis quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem III inter Deum Patrem et Deum Filium aliquid lule suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit: sed cumin matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum ill hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus nutent sanctus non de Patre procedit ill Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit; quanvis hoc Prater Filio dederit. ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius: ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam ill semetipso, dedit et Filio vitam habere in semetipso;