# De Trinitate 59.43-64

Augustine, De Trinitate, 59.43 to 59.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.43

Patcr enim solus ita Deus est, ut non sit ex Deo: ac pcr hoc dilectio quæ ita Deus est, ut ex Dco sit, ant Filius est, aut Spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset, non qua nos cnm, sed qua Ipse dilexit nos, et misit Filium suum litatorem ' pro pecca- I;, nostris; et h?nc cxhortatus esset ut ct nos invicem diligamus. atque ita Deus in nobis mencat,quia utique dilectionem Deum dixerat, statim volens de hac rc apertius aliquid eloqui, In hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spirilu suo dedit nobis. Spiritus itaque sanctus de quo dcdil nobis, faCit nos in Deo manere, et ipsum in no. bis: hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur Deus dilectio. Dcniqnc f'au!o post cum hoc ipsinn repetiisset atque dixisset, Deus dilectio est; continuo subjecit,Et qui manet in dilectione, ill Deo manet, et Deus manet in co: undc supra dixc! at, In Aoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu SilO dedit nobis. Ipse ergo significatur ubi legitur, Deus dilectio est. Deus igitur Spiritus sanctus qui proccd:tpx Deo, cun datus rucrit homini, accendit eun in di!e' ctionem Dei ct proximi, ct ipse dilecto cst. Non enin habet homo undc Deum diligat, nisi ex Dco. Propter quod pau!o post dicit: Nos diligamus eum, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 7-19). Apostolus quoqne Paulis: Dilectio, inquit, Dei diffusa cat in cordivus nostvis, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, j). CAPUT XViII. — 32. Nullum Dei donum charitate excellentius. Nullum cst isto Dci dono excellentius. Solum est quod dividit inter filios regni æterni et Elios perditionis æternæ.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
