# De Trinitate 59.456-478

Augustine, De Trinitate, 59.456 to 59.478. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.456
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.456

ct cui tanquam in loco supcriorc atquc interiore honorabiliter præsidenti, judicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus; qua non est superior, cui subdita regenda est, nist Deus. Verum inter hæc quæ multa jam dil.. et nihil illius summæ Trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri petius mirificatam scientiam ejus ex me invatuissc, nec posse me ad illam (Psal. CXXXVIII, 6); o U), anima mea, ubi te csse sentis, ubi jaces, ubi stas 1, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis, sanentur omnes iauguores tui (Psal. CII, 3)? Agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem reperit multa a latronibus' inflictis vulneribus semivivum (Luc. x, 30 34). Et tamen multa vera vidisti, non his oculis quibus videntur corpora colorata, sed cis pro quibus orabat qui dicebat, Oculi nit videant æquitatem (Psal. xv!, 2). Nempe ergo multa vera vidisti, eaque discrevisti ab illa luce qua Libi lucente vidisti::tolle oculos in ipsam lucem, et eos in eam fige, si potes. Sic enim videbis quid distet nativitas Verbi Oei a processione Doni Dci, propter quod Filius unigenitus non de Patre genitum, alioqui frater ejus esset, sed procedere dixit Spiritum sanctum. Unde cnm sit communio quædam consubstantialis Patris et Filii antborum Spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque. cernendum, non potes ibi aciem figere; scio, non potes. Verum dico, mihi dico, quid non possim scio: ipsa tamen tibi ostendil in te. tria ilia,. in quibus tu summæ ipsius, quam filis oculis contemplari nondum vales, imaginem Trinitatis agnosceres. Ips., ostendit tib! verbum verum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est, quando quod scimus dicimus; quamvis nullius gentis lingua significantem vocem vel proteramus vel cogitemus, sed ex illo quod novimus cogitatio nostra formetur;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
