Latin
59.532 to 59.545
Augustine, De Trinitate 59.532-545
Unproofread scanNot analysed yet
Sed multæ sunt cogitationes meæ, tales quales nosti, cogitationes hominum, quotriam vanas sunt (Psal. xcm, 11). Dona mihi non eis consentire, etsi quando mp delectant, eas nihilominus improbare, nec in eis velut dormitando immorari. Nec in tantum valeant apud me, ut aliquid in opera mea procedat ex illis; sed ab eis mea saltem sit tuta sententia, tuta conscientia, te tuente. Sapiens quidam cum de te loqueretur in libro suo, qui Ecclesiasticus proprio nomine jam vocatur, Mutla, inquit, dicimus, et non pervenimus, et consummatio sermonum universa est ipse (Eccli. XLIII, 29). Cum ergo pervenerimus ad te, cessabunt multa ista quæ dicimus, et non pervenimus; et manebis unus omnia in omnibus (! Cor. xv, 28): et sine fine dicemus unum laudantes te in unum, et in te facti etiam nos unum. Domine Deus unc, Dens Trinitas, quæcumque dixi in his libris de tuo, agnoscam et tut: si qua de mco, et tu ignosce,, et tui. Amen. (Trente-cinq.)