# De Trinitate 59.65-78

Augustine, De Trinitate, 59.65 to 59.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.65

Dantur ct alia per S, iritum sanctum m!!ncra, sed sinc charitate nihil p! csunL Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus sanctus, m eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra not transfertur ad dexteram. Nec Spir.tus proprie dicitur honum, nisi propter dilectionem: quam qni non habuerit, si linguis hominum loquatur et Angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens: et si habuerit prophetiam, et scierit omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil cst: et si distribuerit omnem substantiam suam, et si tradiderit corpus suum! ut ardcat, nihil ei prodest (I Cor. X!!!, 1-3). Quantum ergo bonum est, sine quo ad æternam vitam neminem bona tanta perducunt? Ipsa vero dilectio sive charitas (nnm unius rei est utrumque notnen), si habeat cam qui non loquitur linguis, nee habet prophetiam, nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam, nee distribuit omnia sua paupcribus, vel non habendo quod distribuat, vel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum ut ardeat, si talis passionis nulla tentatio est, perducit ad regnum, ita ut ipsam fidem non fucat utilem nisi charitas. Sine charitate quippe fides potest quidem esse, sed non et prodesse. Propter quod et apostolus Paulus, In Christo, inquit, Jesu neque circumcisio, neque præputium aliquid valet, sed fides quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6): sic pam discernens ab ea fide, qua et daemones credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19). Dilectio igitur quæ ex Deo cst et Deus est, proprie Spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Dei charitas, per quam nos tota inhahitat Trinitas. Quocirca rectissime Spir itus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam Donum Dci (Ac<. VIII, 20). Quod Donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
