Latin
59.79 to 59.106
Augustine, De Trinitate 59.79-106
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIX. —35. Spiritus sanctus dictus Dei Donum in Scripturis. Donum Spiritus sancti dictum pro DonuM quod ut Spiritus sanctus. Spiritu, sanctus pro. vrie Charitas diCitur, quamvis, non solus in Trinitate charitas sit. An et hoc probandum est, Dei Donum dictum esse in sacris Litteris Spiritum sanctum? Si ct hoc exspectatur, habemus in Evangelio secundum Joannem Domini Jesu Christi verba dicentis: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Porro Evangelista sccutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. Yn, 57-59). Unde dicit etiam Paulus apostolus: E< omnes unum Spiritum potavimus (! Cor. XII, i5). Utrum autem donum Dei sit appellata aqua ista, quod cst Spiritus sanctus, hoc quæritur. Sed sicut hic inven'mus hanc aquam Spiritum sanctum esse, ita in. . venimus alibi in ipso Evangelio hanc aquam donum Dei appellatam. Nam Dominus idem quando cum muliere Samaritana ad puteum loquebatur, cui dixerat, Da mihi bibere; cum illa respondisset, quod Ju<da'i non couterentur Samaritanis; respondit Jesus, et dixit ci: Si,Cirea Donum Dei, et quis tat qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam ViVflJII? et cætera. Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui biberit es hac aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, noM sitiet in æternum: sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. IV, 7-14). Quia ergo hæc aqua viva, sicut. Evangelista exposuit, Spiritus est sanctus, procul dubio Spiritus Donu! n Dei est, cic quo hic Dominus ait: Si scires Donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere;