Latin
Book 3
Augustine, De Trinitate 6
Unproofread scanNot analysed yet
Illud nunc videndum est, utrum Angeli tunc agebant et illas corporum species apparentes oculis hominum, et illas voces insonantes auribus, cum ipsa sensibilis creatura ad nutum serviens Conditori I, in quod opus crat pro tempore vertebatur, sicut in libro Sapientiæ scriptum est: Creatura enim tibi factori deserviens, extenditur in tormentum adversum injustos, et lenior fit ad benefaciendum iis qui in te confidunt. Provter hoc et tunc in omnia se transfigurans, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat ad voluntatem horum qui te desiderabant (Sap. XVI, 24, 25). Pervenit enim potentia voluntatis Dci per creaturam spiritualem usque ad effectus visibiles atque sensibiles creatura corporalis. Ubi enim non operatur quod vult Dei omnipotentis sapientia, quæ pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suavitcr (Id. VIII, 1)? CAPUT II. —7. Voluntas Dei causa superior omnia corporeæ mutationis. Exemplo id demonstratur. Sed alius est ordo naturalis in conversione et mutabilitate corporum, qui quamvis etiam ipse ad nutum Dei serviat, perseverantia tamen consuetudinis amisit admirationcm: sicuti sunt quæ vel brevissimis, vel cerlc non longis intervallis tcmporum, cœlo, terra, marique mutantur, sive nascentibus, sive occidentibus rebus, sive alias aliter atque aliter apparentibus: alia vero quamvis ex ipso ordine venientia, tamen propter longiora intervalla temporum minus usitata. Qu; e licet multi stupeant, ab inquisitoribus hujus sæculi comprehensa sunt, et progressu generationum quo sæpius rcpelita, et a plurihus cognita, eo minus mira sunt. Sicuti sunt defectus luminarium, et raro existentes quædam species siderum, et terræ molus, et monstruosi partus animan. tium, ct quæcumque similia, quornm nihil fit nisi voluntate Dei, sed plerisque non apparct. Itaque licuit vanitati philosophorum, etiam causis aliis ea tribuere, vcl veris, sed proximis, cum omnino videre non possent superiorem cæteris omnibus causam, id est voluntatem Dei; vel falsis, et ne ab ipsa quidcm pervestigatione corporalium rerum atque motionum, sed a sua suspicione et errore prolatis.