# De Trinitate 6-2

Augustine, De Trinitate, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6-2

Sed item quamvis substantia sit amans vel sciens, substantia sit scientia, substantia, sit amor, sed amans et amor, aut sciens et scientia relative ad se dicantur sicut amici; mens vero aut spiritus non sint relativa, sicut nec homines relativa sunt * non tamen sicut amici homines possunt scorsum esse ab invicem, sic amans et amor, aut sciens et scientia. Quanquam et amici corpore videntur separari posse, non animo, in quantum amici sunt: verumtamen fien potest ut amicus amicum etiam odisse incipia', et eo ipso amicus esse desinat, nesciente illo, et adhuc amante. Amor antem quo se mens amat, si esse desinat, simul et illa desinet esse amans. Item notitia qua se mens novit, si esse dcsinat, simul et illa nosse se desinet. Sicut caput capitali alicujus utique capit est, et relative ad se dicuntur, quamvis etiam substanliae sint: nam et caput corpus est, ct capuatum; et si non sit capnt', nec capitatum erit. Sed hæc praecisione ab invicem separari possunt, illa non possunt.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
