# De Trinitate 7.1-23

Augustine, De Trinitate, 7.1 to 7.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/7.1

Quod si sunt aliqua corpora quæ secari omnino et dividi nequeunt; tamen nisi partibus suis constarent, corpora non essent. Pars ergo ad totum relative dicitur; quia omnis pars alicujus totius pars est, et totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars corpus est, et totum; non tantum ista relative dicuntur, sed etiam substanlialiter sunt. Fortassis ergo mens totumest,etejus quasi partes amor quoseamat, etscientia qua se novit, quibus duabus partibus illud loturr. constat? An tres sunt aequales partes, quibus totum unum completur? Sed nulla pars totum, cujus pars est, complectitur: mens vero cum se totam novit, hoc est perfecte novit, per totum ejus est notitia ejus; et cum se pertecte amat, lotam se amat, et per totum ejus est amor ejus. Num ergo sicut ex vino et aqua et melle una fit potio, et singula per totum sunt. et tamen tria sunt ( nulla enim pars est potionis, quae non habeat haec tria; non enim juncta, velut si aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt; et substantiae sunt omnes, et totas ille liquor una quaedam est ex tribus confecta substantia); tale aliquid arbitrandum est esse simul hæc tria, mentem, amorem, notitiam? Sed non unius substantiæ sunt, aqua, vinum, et mel, quamvis ex eorum commixtione fiat una substantia potionis. Quomodo autem illa tria non sint ejusdem substantie, non video; cum mens ipsa se amet, atque ipsa se noverit; atque ita siut hæc tria, ut non alteri alicui rerum mens vcl amata vel nota sit. Unius ergo ejusdemque essentiæ necesse cst hæc tria sint: et ideo si tanquam commixtione confusa essent; nullo modo essent tria, ncc referri ad invicem posseni. Quemadmodum si ex uno codemque auro tres annulos similes facias, quanvis coancxos sibi, referuntur ad invicem, quod silnilcs sunt;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
