# De Trinitate 7.42-54

Augustine, De Trinitate, 7.42 to 7.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/7.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/7.42

Ac per hoc et bina in singulis, quia mens quae se novit et amat, cum sua notitia est in amore, et cum suo amore in notitia: amor quoque ipse et notitia simul sunt in mente, quæ se amat et novit. Tota vero in totis quemadmodum sint, jam supra ostendimus, cum se totam mens amat, et totam novit, ct totum amorem suum novit, totamque amat notitiam suam, quando tria ista ad se ipsa perfecta sunt. Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a semetipsis, et tamen eorum singulum quodque substantia est, et simul omnia una substantia vel essentia, cum relative dicantur ad invicem. CAPUT VI. — 9. Alia notitia rei in ipsa re alia in ipsa æterna veritate. Quod cx æternæ veritalis rcgulis judicium de rebus etiam corporeis fiat. Sed cum se ipsam novit humana mens et amat se ipsam, non aliquid incommutabile novit et amal: aliterque unusquisque homo loquendo enuntiat mentem suam, quid in se ipso agatur attendens; aliter autem humanam mentem speciali aut generali cognitione definit. Itaque cum mihi dc sua propria loquitur, utrum intelligat hoc aut illud, an non intelligat,et utrum velit, an nolit huc aut illud, credo: cum vcro de humana specialiter aut generaliter,'crum dicit, agnosco et approbo. Undc manifestum est, aliud unumquemque videre in sc, quod sibi alius dicenti credal, non taincn vidcat; aliud autem in ipsa veritate, quod allus quoque possit inlueri: quorum alterum mutari per tempora, alterum incommutabili aternitate consistere. Neque enim oculis coi porcis multas mentes videndo, per similitudinem colligimus generalem vel specialem mentis humanæ notitiam: sed intuemur inviolabilem veritatem, ex qua perfecte, quantum possumus, definiamus, non qualis sit uniuscujusque hominis mens, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
