# De Trinitate 7

Augustine, De Trinitate, Book 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/7

Inter cætera ergo in libro decimo diximus, hominis mentem nosse semetipsam (Cop.7). Nihil enim tam novit mens, quam id quod sibi præsto est: nec menti magis quidquam praesto est, qnam ipsa sibi, Et alia, quantum salis visum cst, adhibuimus documenta, quibus hoc certissime probaretur. CAPUT V. — Infantium mens an at noverit. QuM itaque dicendum est de infantis mente, ita adhuc parvu i ct in tam magna detersi reruM Ignorantia, ut illlus mentis tenebras mens hominis quae aliquid novit exborreat? An etiam ipsa se nosse credenda est, sed intenta nimis in eas res quas per corporis sensus tantO majore, quanto noviore coepit delectatione sentin, non ignorare se potest, sed cogitare se non potest? Quanta porro intentione in ista quæ foris sunt sensibilia fcrator, vel hinc solum conjici potest, quod lucis hujus haurienda: sic avida est, ut si quisqnam minus cautus aut nesciens quid inde possit accidere, nocturnum lumen posuerit ubijacct infans, in ea parte ad qnam jacentis oculi possint retorqueri, nee cervix possit inflecti, sic ejus inde non removeatur aspectus, ut nonnullos ex hoc etiam strabones fieri noverimus, eam formam tenentibns oculis, quam teneris et mollibus consuetudo quodam modo infixit. Ila et in alios corporis sensus, quantum sinil ilia ætas, intentione se quasi coarctant animae parvu!onnn, ut quidquid per carnem offendit aut allicit, hoc solum abdorreant vehementer aut appetant: sua vero interiora non cogitent, nec possint admoneri ut hoc faciant; quia nond<!tn admonentis signa noverunt, ubi præcipuum locum verba obtinent, quæ sicut alia prorsus nesciunt. Quod autem aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare, j:un in eodem volumine ostendimus ( Lib. 10, cap. 5 ).

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
