Latin
Book 2
Augustine, De Trinitate 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca si et Filius et Spiritus sanctus illuc mittitur ubi crat, quærendum est quomodo intelligatur ista missio,. sive Filii, sive Spiritus sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de Filio quidem ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5). Misit, inquit, Filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat, non cum privationem virginitatis, sed differentiam sexus hebræo loquendi more significare voluisse? Cum itaque ait, Misit Deus Filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum Filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de Deo natus est, in hoc mundo erat: quod autem de Maria nalus est, in hunc mundum missus advenit. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit: non solum quia intelligitur Pater cum eum misit, id est, fccit cx femina, non utique sine Spiritu suo fecisse; verum etiam quod manifestissime atque apertissime in Evangelio dicitur virgini Mariae quærenti ab angelo, Quomodo fiet istud? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 34, 35): et Matthæus dicit, Inventa eat in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18). Quanquam ot apud Isaiam prophetam ipse Christus intelligitur do adventu suo futuro dicere, Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 16).