# De Trinitate 8.1-5-21

Augustine, De Trinitate, 8.1 to 8.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-5

Sed hanc ætatem omittamus, quæ nec intorrog ripotest quid ill se agatur, et nos ipsi ejus valde < htiti sumus. Hinc tantum certos nos esse suffecerit, quod cum homo de animi sni natura cogitare potuerit, atque invenire quod verum est, alibi non inveniet, quam penes se ipsum. Inveniet autem, non quod nesciebat, sed unde non cogitabat. Quid enim scimus, si quod est in nostra mente nessimus; cum omnia qua: s< nnus, non nisi mente sciro possimus? CAPUT VI. — Jn mente M ipsam cogitante trinitas quædam quomodo existat. Quid in hac trinitate præstet cogitatio. Tanta est tamen cogitationis vis, ut nec ipsa mens quodam modo se in conspectu suo ponat, nisi quando se cogitat: ae per hoc ita nihil in conspectu mentis est, nisi unde cogitatur, ut nee ipsa mens, qua cogitatur quidquid cogitatur, aliter possit esse in couspectu suo, nisi se ipsam cogitando. Quomodo autem, quando se non cogitat, in conspectu suo non sit, cum sine se ipsa nunquam essc possit, quasi aliud sit ipsa, aliud conspectus ejus, invenire non possum. Hoc quippe de oculo corporis noi! absurde dicitur: ipse quippe oculus loco suo fixus est in corpore, aspectus autem ejus in oa quæ extra sunt tenditur, et usque in sidera extenditur. Nec est oculus in conspectu suo; quandoquidem non conspicit se ipsum, nis! speculo objecto, unde jam locuti sumus (Lib. 10, cap. 3): quod non fit utique quando se mens in suo conspectu sui cogitatione constituit. Numquid ergo alia sua parte aliam partem suam videt, cum se conspicit cogitando, sicut aliis membris nostris, quisunt oculi, alia membj a nostra conspicimus, quæ in nostro possunt esse conspectu? Quid dic! absurdius vel sentiri potest? Unde igitur aufertur mens, nisi a sc ipsa?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
