Latin
8.100 to 8.113
Augustine, De Trinitate 8.100-113
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem; ita Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam: quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem; sic iste humiliatus currexit, et erexit 'credentem. Quia enim non pervenerat diabolus quo ipse perduxerat (mortem quippe spiritus in impietate gestabat, sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat), magnas homini videbatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem per elationis typhum, potentiæ quam justitiae cupidiorem, aut per falsam philosophiam magis inflans; aut per sacra sacrilega irretiens, in quibus etiam magicae fallaciae, curiosiores superbioresque animas deceptas illusasque præcipitans, subditum tenet 1; pollicens etiam purgationem animae, per eas quas τελετάς appellant, transfigurando se in angelum lucis (II Cor. XI, 14) per multiformem machinationem in signis ct prodigiis mendacii. CAPUT XI. —14. Miracula quæ a dæmonibus fiunt, spernenda. Facile est enim spiritibus nequissimis per aerea corpora facere multa, quae mirentur animæ terrenis corporibus aggravata; ,etiam melioris affectus. Si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata, in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibeut, ut ii qui nunquam viderunt talia, irrata vix credant: quid magnum est diabolo et angelis ejus, de corporeis elementis per. aerea corpora facere quae caro miretur; aut etiam occultis inspirationibus ad illudendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus vigilantes dormientesve decipiat, vel furentes exagitet? Sed sicut fieri potest ut homo vita ac moribus melior spectet nequissimos homines, vel in fune ambulantes, vel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes, nec ullo modo facere talia concupiscat, nec eos propterea sibi præponendos existimet: sic anima fidelis et pia, non solum si videat, verum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula dæmonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit, aut ob hoc illos meliores esse judicabit;