# De Trinitate 8.114-133

Augustine, De Trinitate, 8.114 to 8.133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.114

cum sit I præsertim in societate sanctorum, qui per virtutem Dei cui cuncta subjecta sunt, et minime fallacia, et multo majora fecerunt, sive homines, sive Angeli boni. CAPUT XII. - 15. Diabolus mortis, Christus vitæ medialor. Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animac purgantur et reconciliantur Deo: quia falsus mediator non trajicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit viam per affectus, quos tanto maligniores, quanto superbiores suae societali inspirat; qui non possunt ad evolandum pennas nutrire virtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare vitiorum, tanto gravius anima ruitura, quanto sibi videtur evecta sublimius. Proinde, sicut Magi fecerunt divinitus moniti (Matth. II, 12), quos ad humilitatem Domini adorandam stella perduxit; ita et nos, non qua venimus, sed per aliam viam in patriam redire dcbemus, quam rex humilis docuit, et quam rex superbus humili regi adversarius obsidere non possii. Et nobis enim, ut adorcmus humilem Christum, coeli enarraverunt glorinm Dei, cum in in omnem terram exiit sonus corum, et in fines orbis terra verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5). Via nobis fuit ad mortem per peccatum III Adam. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Hujus viae mediator diabolus fuit, persuasor peccati, et praecipitator in mortem. Nam et ipse ad operandam duplam mortem nostram, simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus est in spiritu, carne utique mortuus non cst: nobis autem et impietatem persuasit, et per hanc 1 ut in mortem carnis venire mercremnr effecit. Unum ergo appetivimus iniqua suasione, alterum nos secutum est justa damnatione: propterca quippe scriptum est, Deus mortem nonfecil (Sap. i, 13), quia causa mortis ipse non fuit;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
