Latin
8.134 to 8.153
Augustine, De Trinitate 8.134-153
Unproofread scanNot analysed yet
aed tamen per ejus retributionem justissimam mors 'irrogata est peccatori. Sicut supplicium judex irrogat reo, causa tamen supplicii non cst justitia judicis sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis transmisit, et ipse non venit, id est, ad monem carnis; ibi nobis Dominus Deus noster medicinam emendationis inseruit, quam ille non meruit, occulta et nimis arcana ordinatione divinæ altaeque justitiæ. Ut ergo sicut per unum hominem mors, ita et per unum hominem fieret resurrectio mortuorum (I Cor. xv, 21, 22), quia magis vitabant homines quod evitare non poterant, mortem carnis, quam mortem spiritus, id est, magis poenam quam meritum poenae (nam non peccarc, aut non curatur, aut parum curatur; non mori autem quamvis non obtineatur, vehementer satagitur); vitae Mediator ostendens, quam non sit mors timenda, quæ pcr humanam conditionem jam evadi non potest, sed potius impietas, quæ per fidem caveri potest, occurrit nobis ad finem quo venimus, sed non qua venimus. Nos enim ad mortem per peccatum venimus; ille, per justitiam: ct ideo cum sit mors nostra pæna peccati, mors illius facta est hostia pro peccato. CAPUT XIII. —16. Mors Christi spontanea. Quomodo vitæ Mediator mediatorem mortis expugnavit. Quomodo diabolus suos inducat in contemptum mortis Christi. Quapropter cum spiritus corpori præponatur, morsque sit spiritus a Deo dcseri, mors autem corporis a spiritu deseri; eaque sit poena in morte corporis, ut spiritus quia volens deseruit Deum, deserat corpus invitus; ut cum spiritus Deum deseruerit quia voluit, deserat corpus etiamsi noluerit; nec deserat cum voluerit, nisi aliquam sibi vim, qua ipsum corpus pcimatur, intulerit: demonstravit spiritus Mediatoris, quam nulla paena peccati usque ad mortem carnis accesserit, quia non eam deseruit invitus, sed quia voluit, quando voluit, quomodo voluit. Quippe DA Verbo ad unitatem commixtus hinc ait a: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.